martes, 15 de septiembre de 2015

LATÍN MACARRÓNICO VERSUS LATIN CICERONIANO

In ista forma ibat dominus Quijotus ensartando disparates super disparates, et caminando pasum ad pasum, sine invenire cosam dignam percontari, cum magna sua desperacione, quia ardenter desiderabat probare esfuerzum brazi sui. Veniente nocte, tantum tripae rocini quantum tripae caballeri, refunfuñabant ad invicem, petiendo respective pajam et panem, et Quijotus aspiciebat ad latum dextrum et sinistrum, quaerens áliquam chozam vel castellum ubi poneret in práctica illum adagium: tripae ferunt pedes. Et vidit a longinquo ventam unam, quae fuit sicut estella quae non ad portalem Belenis condúceret, sed ad palacia suae redemptionis. Tunc metivit espuelas in corpore afarolato sui caballi, et pervenit ad ventam quando nocturnae sombrae seminábantur in terra.


. Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario